Latin
528
Gauss, Disquisitiones arithematicae 528-2
Unproofread scanNot analysed yet
m –1 ad im primi sunt, siue em, vtendo signo art. 39; generaliter vero tot classes in C habebunt periodos –terminorum, quot numeri ex his o, 1) 2. . . . in –1 diuisorem maximum u cum im communem habent, quorum multitudinem esse o– facile perspicitur. Si itaque in =n, siue totum genus principale sub G contentum, dabuntur in hoc genere omnino on classes, quarum periodi idem genus totum includunt, et pe classes, quarum periodi ex e terminis constant, denotante e diuisorem quemcunque ipsius n. Haec conclusio generaliter valet, quando in genere principali vlla classis datur, cuius periodus ex n terminis constat. V. Sub eadem suppositione, systema classium generis principalis aptius disponi nequit, quam aliquam classem, periodum n terminorum habentem, quasi pro basi adoptando, generisque principalis classes eodem ordine collocando, quo in illius periodo progrediuntur. Quodsi tunc classi principali index o adscribitur, classi quae pro basi accepta est index 1 et sic porro: per solam indicum additionem inueniri poterit, quaenam classis e compositione classium quarumcunque generis principalis oriatur. Ecce exemplum pro determinante –pro basi accepimus: VI. Quamquam vero tum analogia cum Sect. III, tum inductio circa plures quam 200 determinantes negatiuos, longeque adhuc plures positiuos non quadratos instituta maximam probibilitatem afferre videantur, illam suppositionem pro omnibus determinantibus locum habere: talis conclusio nihilominus falsa foret, et per tabulae classificationum continuationem refelleretur. Liceat, breuitatis caussa, eos determinantes, pro quibus totum genus principale vnicae periodo includi potest, regulares vocare, reliquos vero pro quibus hoc fieri nequit irregulares.