# Disquisitiones arithematicae 532

Gauss, Disquisitiones arithematicae, 532. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/532
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/532

Tandem quod attinet ad ordines deriuatos: pro horum subdiuisione regulae nouae non sunt necessariae. Quum enim quiuis ordo deriuatus ex aliquo ordine primitiuo (determinantis minoris) originem trahat, illiusque classes singulae ad singulas huius sponte referantur: manifesto subdiuisio ordinis deriuati e subdiuisione ordinis primitiui peti poterit. 233. Si forma (primitiua) F = (a, b, c) ita est comparata, vt inueniri possint duo numeri g, h tales vt fiat gg = a, gh = b, hi Z c secundum modulum datum m, dicemus formam illam esse residuum quadraticum numeri in atque ga + hy valorem expressionis & (axx 4 2bxy 4 cyy) (mod. m), siue breuius (g, h) valorem expr. J. (a, b, c) vel C F (mod. m).

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
