Latin
536
Gauss, Disquisitiones arithematicae 536
Unproofread scanNot analysed yet
D congruos, fore numeros characteristicos eiusdem formae; formas in eadem classe, siue etiam in classibus diuersis ex eodem genere, contentas eosdem numeros characteristicos habere, quam obrem quiuis numerus characteristicus formae datae etiam toti classi et generi tribui potest; denique i semper esse numerum characteristicum formae classis et generis principalis, siue quamlibet formam e genere principali esse residuum determinantis sui. VII. Si (g, h) est valor expr. (M (a, b, c) (mod. m), atque gi —g, hi =h (mod. m): erit etiam (gi he) valor eiusdem expressionis. Tales valores pro aequiualentibus haberi possunt; contra si (g, h), (g. hi) sunt valores eiusdem expr. V M (a, b, c), neque tamen simul gi Σ g, hi —h (mod. m), diuersi sunt censendi. Manifesto quoties (g, h) est valor talis expressionis, etiam (–g, –h) erit, facileque demonstratur, hos valores semper esse diuersos nisi m =2. Aeque facile demonstratur, expressionem M (a, b, c) (mod.