Latin
SECTIO SEXTA
Gauss, Disquisitiones arithematicae 540
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO SEXTA VARIAE DISQVISITIONVM PRAE CEDENTIVM APPLICATIONES. 308. Quam fertilis sit arithmetica sublimior veritatibus, quae in aliis quoque matheseos partibus vsum praestent, pluribus iam passim locis addigitauimus; quasdam vero applicationes, quae expositionem ampliorem merentur, seorsim tractare non inutile duximus, non tam vt hoc argumentum, quo plura volumina facile impleri possent, exhauriatur, quam potius vt per aliqua specimina illustretur. In hacce quidem sectione primo de resolutione fractionum in simpliciores agemus; dein de conuersione fractionum communium in decimales; tum methodum nouam exclusionis explicabimus, solutioni aequationum indeterminatarum secundi gradus inseruientem; tandem methodos nouas expeditas trademus, numeros primos a compositis dignoscendi, horumque factores explorandi. In sectione sequente autem theoriam generalem generis peculiaris functionum, per totam analysin latissime patentis, quatenus cum arithmetica sublimiori arctissime connexa est, stabiliemus, imprimisque theoriam sectionis circuli, cuius prima tantum elementa hactemus innotuerunt, nouis incrementis amplificare studebimus. 309. PROBLEMA. Fractionem S, cuius denominator n est. productum e cnobus numeris inter se priniis a, b, in duas allas discerpere, quarum denominatores sisit a, b. Sol. Sint fractiones quaesitae fierique debebit ba ψ ay =n; hinc x erit radix congruentiae hae E m (mod. d), quae per sect.