Latin
SECTIO SEXTA
Gauss, Disquisitiones arithematicae 554
Unproofread scanNot analysed yet
Quando m est numerus paruus (e. g. infra 40), hoc tentamen tam breue est, vt contractione vix opus habeat; quando autem in est magnus, labor per methodum exclusionis sequentem, quantum lubet, abbreuiari poterit. 320. Sit E numerus arbitrarius integer ad an primus ac maior quam 2; omnia eius non residua quadratica diuersa (i. e. secundum E incongrua) haec a, b, c etc; denique radices congruentiarum A †my –a, A my =b, A 4 ny –cetc. sec. mod. E hae α, 6, 7 etc. ,quas omnes positiuas ac minores quam E accipere licebit. Si itaque ipsi y valor alicui ex his numeris a, 6, y etc. secundum E congruus tribuitur, valor ipsius V =A †my inde oriundus alicui ex his a, b, c. etc. congruus et proin non residuum ipsius E erit, neque adeo quadratum esse poterit. Hinc patet, ex a omnes statim numeros tamquam inutiles excludi posse, qui sub formis Et +a, Et 4. 6, Et †v etc. contenti sint, sufficietque, tentamen de reliquis, quorum complexus sit Q, instituisse. In illa operatione numero E nomen excludentis tribui potest. Accipiendo autem pro excludente numerum idoneum alium Et, prorsus simili modo inuenientur tot numeri 4. 6. γ. etc.