# Disquisitiones arithematicae 554

Gauss, Disquisitiones arithematicae, SECTIO SEXTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/554
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/554

Quando m est numerus paruus (e. g. infra 40), hoc tentamen tam breue est, vt contractione vix opus habeat; quando autem in est magnus, labor per methodum exclusionis sequentem, quantum lubet, abbreuiari poterit. 320. Sit E numerus arbitrarius integer ad an primus ac maior quam 2; omnia eius non residua quadratica diuersa (i. e. secundum E incongrua) haec a, b, c etc; denique radices congruentiarum A † my – a, A my = b, A 4 ny – cetc. sec. mod. E hae α, 6, 7 etc., quas omnes positiuas ac minores quam E accipere licebit. Si itaque ipsi y valor alicui ex his numeris a, 6, y etc. secundum E congruus tribuitur, valor ipsius V = A † my inde oriundus alicui ex his a, b, c. etc. congruus et proin non residuum ipsius E erit, neque adeo quadratum esse poterit. Hinc patet, ex a omnes statim numeros tamquam inutiles excludi posse, qui sub formis Et + a, Et 4. 6, Et † v etc. contenti sint, sufficietque, tentamen de reliquis, quorum complexus sit Q, instituisse. In illa operatione numero E nomen excludentis tribui potest. Accipiendo autem pro excludente numerum idoneum alium Et, prorsus simili modo inuenientur tot numeri 4. 6. γ. etc.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
