Latin
SECTIO TERTIA
Gauss, Disquisitiones arithematicae 56
Unproofread scanNot analysed yet
Vti scilicet A nihil aliud significat quam radicem aequationis an ZA, ita apposito modulo per A (mod. p) denotabitur radix quaecunque congruentiae an ZA (mod. p). Hanc expressionem CA (mod. p) tot valores habere dicemus, quot habet secundum p incongruos, omnes enim qui secundum e sunt congrui tamquam aequiualentes spectandi (art. 26). Ceterum patet, si A, B secundum p fuerint congrui, expressiones A, CB (mod. p) aequiualentes fore. Iam si ponitur (A Zae (mod. p), erit n Ind. a =Ind. A (mod. p –1). Ex hac congruentia deducuntur ad praecepta sectionis praec. valores ipsius Ind. axe atque ex his valores respondentes ipsius x. Facile vero perspicitur x habere totidem valores, quot radices congruentia a Ind. *ZA (mod. p –1). Manifesto igitur VA vnum tantummodo valorem habebit quando a ad p –1 est primus; quando vero numeri a, p. 1 diuisorem communem habent è, atque hic est maximus, Ind. ae habebit? valores incongruos secundum p -1, adeoque A totidem valores incongruos secundum p, siquidem Ind. A perè est diuisibilis.