Latin
SECTIO SEXTA
Gauss, Disquisitiones arithematicae 562
Unproofread scanNot analysed yet
in congruum fieri, quicunque valor pro x accipiatur, adeoque ad possibilitatem aequ. prop. necessario requiri, vt B sit residuum quadraticum ipsius m. Designante itaque p diuisorem quemcunque primum imparem ipsius m, qui per hyp. ipsos in et A, adeoque etiam ipsum B non metietur, pro valore quocunque ipsius x erit V residuum ipsius p adeoque etiam cuiuscunque potestatis ipsius p; quamobrem p ipsiusque potestates nequeunt excludentium loco haberi. –Prorsus simili ratione quando m per 8 est diuisibilis ad, aequ. prop. possibilitatem necessario requiritur vt sit B =I (mod. 8), vnde etiam V pro valore quocunque ipsius x fiet =1 (mod. 8), et proin binarii potestates ad exclusionem non idoneae. –Quando autem im per 4 neque vero per 8 est diuisibilis, ex simili ratione esse debebit B =1 (mod. 4), adeoque valor expr. —(mod. 8) vel 1 vel 5; designetur per C. Nullo negotio perspicietur, pro valore pari ipsius a hic fieri V =C; pro impari, V =C †4 (mod. 8); vnde patet, valores pares reiiciendos esse, quando C =5; impares, quando C =1. –Denique quando m per 2, neque vero per 4 est diuisibilis, sit vt ante C valor expr. —(mod. 8), qui erit 1, 3, 5, vel 7; atque D valor huius 2 (mod. 4), qui erit 1 vel 5. Iam quum valor ipsius V manifesto semper fiat –C —2Dex (mod. 8), adeoque pro x pari =C, pro impari =C facile hinc colligitur, reiiciendos esse aD, omnes valores impares ipsius T, quando C =1; omnes pares, quando C ae 3 et D =1, aut C =7 et D =5, atque valores remanentes omnes producere V =1 (mod.