# Disquisitiones arithematicae 567-2

Gauss, Disquisitiones arithematicae, SECTIO SEXTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/567-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/567-2

Quibus saepius occasio est huiusmodi problemata soluendi, commoditati suae eximie consulent, si pro pluribus numeris primis p, valores ipsorum h, h. etc. singulis valoribus ipsorum k, (1, 2, 3. p - 1) respondentes, in duplici suppositione (puta vbi – mn est residuum et vbi non residuum ipsius p) computent. Ceterum obseruamus adhuc, multitudinem numerorum h, — h, hi etc. semper 1), quando vterque numerus k et – esse a (p – mn sit residuum vel vterque non residuum ipsius p; ā (p – 3), quando prior R, posterior NR.; 3 (p / 1), quando prior NR. , posterior R; sed demonstrationem huius theorematis ne nimis prolixi fiamus supprimere debemus. Quod autem, secundo, eos castis attinet, vbi E est numerus primus ipsum n metiens, aut potestas numeri primi (imparis) ipsum n metientis seu non metientis, hi adhuc expeditius tractari possunt. Omnes hos casus simul complectemur, omnibusque art. 324 signis retentis ponemus n = np, ita vt ne per p non sit diuisibilis. Numeri a, b, c. etc.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
