# Disquisitiones arithematicae 569-2

Gauss, Disquisitiones arithematicae, 569. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/569-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/569-2

327. Quemadmodum solutio directa aequationis axx + 2bxy τ cyy = M in sect. V contenta valores expr. (bb — ac) (mod. M) notos supponit: ita vice versa pro eo casu, vbi bb - ac est negatiuus, solutio indirecta in praece. exposita methodum expeditissimam subministrat, illos valores eruendi, quae, praesertim pro valore permagno ipsius M, methodo art. 322 sqq. longe est praeferenda. Supponemus autem, M esse numerum primum, aut saltem ipsius factores, si compositus esset, adhuc incognitos; si enim constaret, numerum primum p ipsum M metiri, atque esse M = p*M. ita vt Me factorem p non amplius implicet, longe commodius foret, valores expr. V(bb — ac) pro modulis pe et M sigillatim explorare (priores ex valoribus secundum modulum p, art. 101, valoresque sec. mod. M ex horum combinatione deducere (art. 105). Quaerendi sint itaque omnes valores exprVD (mod. M), vbi D et M positiui supponuntur, atque M sub forma diuisorum ipsius xx + D contentus (art. 147 sqq.), alioquin enim a priori constaret, nullos numeros expressioni propositae satisfacere posse. Sint valores quaesiti, e quibus bini semper oppositi erunt, * ν + γ ri etc.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
