# Disquisitiones arithematicae 571

Gauss, Disquisitiones arithematicae, 571. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/571
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/571

Iam si axx 4 2by † cyy est forma in classe E contenta, dabuntur duae repraesentationes numeri M per ipsam ad valorem r pertinentes, et si vna est x – m, γ = n, altera erit x – – m, y - - nz vnicus casus excipi debet, vbi D – 1, in quo quatuor repraesentationes dabuntur (v. art. 180). Ex his colligitur, si omnes repraesentationes numeri M per singulas formas f, fi, fe etc. inuestigentur (per methodum indirectam in praecc. traditam), atque hinc valores expr. V (mod. M) ad quos singulae pertinent deducantur (art. 154 sqq), omnes valores huius expressionis inde obtineri, et quidem singulos bis, aut, si D = 1, quater. O. E. F. Si quae formae inter f, f. etc. reperiuntur, per quas M repraesentari nequit, hoc est indicium, ipsas, ad nullam classem in G pertinere, adeoque negligendas esse: si vero M per nullam illarum formarum repraesentari potest, necessario – D debebit esse non residuum quadraticum ipsius M. Circa has operationes teneantur adhuc obseruationes sequentes. Repraesentationes numeri M per formas 5, f. etc., quas hic adhibemus, subintelliguntur esse tales, in quibus indeterminatarum valores inter se primi sunt; si quae aliae se offerunt, in quibus hi valores diuisorem communem μ habent (quod tunc tantummodo accidere potest, vbi μα metitur ipsum M, certoque accidet, quando DRM) hae: ad institutum praesens omnino negligi debent, etsi alio respectu vtiles esse possint. II. Ceteris paribus labor manifesto eo facilior erit, quo minor est multitudo classium f, f, fr. etc.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
