# Disquisitiones arithematicae 582-2

Gauss, Disquisitiones arithematicae, 582. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/582-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/582-2

in a relinqui, ita Schema integrum vsque ad 997 extensum ostendit, omnino nullum alium ex a remanere; diuisione autem tentata, 997331 per 127 reuera diuisibilis inuenitur. Hoc itaque modo ille numerus in factores primos 127 x 7853 resolutus habetur *) Ceterum ex hac expositone abunde colligitur, praesertim vtilia esse residua non nimis magna, aut saltem in factores primos non nimis magnos resolubilia, quum tabulae auxiliaris vsus immediatus non vltra numeros in facie positos pateat, vsusque mediatus tales tantum complectatur, qui in factores in tabula contentos resolui possunt. 332. Ad inuenienda residua numeri dati M tres methodos diuersas trademus, quarum expositioni duas obseruationes praemittimus, quarum adiumento e residuis minus idoneis simpliciora deriuari possunt. Primo, si numerus akk per quadratum kk diuisibilis (quod ad M primum esse supponitur) est residuum ipsius M, etiam a erit residuum; propter hanc rationem residua *) Auctor apparatum satis amplum tabulae hic descriptae, quem ad vsum suum construendum curauit, publici iuris lubenter faceret, si paucitus eorum, quibus vsui esse potest, sumtibus talis incepti sustentandis sufficeret. Si quis interea arithmeticae amator, principiis probe penetratis, proprio marte talem tabulam sibi condere optas, auctor magnae voluptati sibi ducet, omnia cum eo emolumenta ac artificia per literas communicare. per magna quadrata diuisibilia aeque vtilia sunt ac parua; omniaque residua per methodos sequentes suppeditata a factoribus suis quadratis statim liberata supponemus. Secundo si duo pluresue numeri sunt residua, etiam productum ex ipsis residuum erit. Combinando hanc obseruationem cum praec.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
