Latin
585
Gauss, Disquisitiones arithematicae 585-2
Unproofread scanNot analysed yet
,persaepe e pluribus residuis quae non omnia sunt satis simplicia aliud admodum simplex deduci potest, si modo illa multos factores communes implicant. Hanc ob caussam talia quoque residua valde sunt opportuna, quae e multis factoribus non nimis magnis composita sunt, conuenietque omnia statim in Vis harum obseruatiofactores suos resoluere. num melius per exempla vsumque frequentem quam per praecepta percipietur. I. Methodus simplicissima, iisque, qui per frequentem exercitationem iam aliquam dexteritatem sibi conciliauerunt, commodissima, consistit in eo, vt M aut generalius multiplum quodcunque ipsius M quomodocunque in duas partes decomponatur KM =a +b. (siue vtraque sit positiua siue altera positiua altera negatiua) quarum productum signo mutato erit residuum ab σα =ob ipsius M; erit enim (mod. M), adeoque –abRM. Numeri a, b ita accipiendi sunt, vt productum per quadratum magnum diuisibile quotiensque vel paruus vel saltem in factores non nimis magnos resolubilis euadat, quod semper non difficile effici poterit. Imprimis commendandum est, vt pro a accipiatur vel quadratum, vel quadratum duplex, vel triplex etc. a numero M numero vel paruo vel in factores commodos resolubili discrepans. 5. 112 etc. Hinc habentur residua sequentia ditat residuum –5. 11 quod iam habemus. Pro residuis –3. 11. 31, 2. 3. 5. 11. 29 haec adoptare possumus 3. 5. 31, 2. 3. 29, ex illorum combinatione cum –5. 11 oriunda. II. Methodus secunda et tertia inde petuntur, quod, si duae formae binariae (A, B, C), B.