Latin
586
Gauss, Disquisitiones arithematicae 586
Unproofread scanNot analysed yet
3, udem quibus in art. 331 vsi sumus. Adiici potuissent residua 19 et –29, si ea quoque in vsum vocare voluissemus, quae in I reperta sunt; reliqua illic eruta ab iis quae hic euoluimus iam sunt dependentia. 333. METHODUS SECUNDA, numerum datum M in factores resoluendi, petitur e consideratione valorum talis expr. —D (mod. M), obseruationibusque sequentibus innititur. I. Quando M est numerus primus aut potestas numeri primi (imparis ipsumque D non metientis), erit –D residuum vel non residuum ipsius M, prout M vel in forma diuisorum vel in forma non diuisorum ipsius xx +D continetur, et in casu priori expressio V. D (mod. M) duos tantummodo valores diuersos habebit, qui oppositi erunt. II. Quando vero M est compositus, puta ppipl. etc. ,designantibus p, pi, pro etc.