Latin
PROBLEMA. Proposita forma quacunque F ex
Gauss, Disquisitiones arithematicae 588
Unproofread scanNot analysed yet
Porro sit E alia classis ordinis O (a classe L diuersa), atque N classis pr. prim. det. D quae cum L composita efficiat L, designeturque complexus classium NM, NUM. NIM. . N.+Me- (quae omnes erunt proprie primitiuae et inter se diuersae) per W. Tunc perspicietur facile, &cum classe quacunque ex VV compositam producere L, vnde concluditur, V et W. nullam classem communem habere; praeterea nullo negotio comprobatur, nullam classem pr. primitiuam in complexu W: non contentam dari, quae cum &composita producat ipsam L. Eodem modo patet, si Lu sit alia classis ordinis O a classibus L, L. diuersa, dari r formas pr. primitiuas tum inter se tum a formis V. W. diuersas, quae singulae cum K compositae ipsam L. producant, et perinde res se habebit pro omnibus reliquis classibus ordinis O. Quoniam vero quaeuis classis pr. prim. (positiua) determinantis D. cum K composita classem ordinis O producit, facile hinc colligitur, si multitudo omnium classium ordinis O sit n, multitudinem omnium classium proprie primitiuarum (positiuarum) eiusdem determinantis fore rn. Habemus itaque regulam generalem: Denotantibus K, L classes quascunque ordinis O, atque r multitudinem classium proprie primitiuarum diuersarum eiusdem determinantis, quae singulae cum A compositae ipsam L producunt, multitudo omnium classium in ordine proprie primitiuo (positiuo) r vicibus maior erit quam multitudo classium ordinis O.