# Disquisitiones arithematicae 588

Gauss, Disquisitiones arithematicae, PROBLEMA. Proposita forma quacunque F ex. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/588
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/588

Porro sit E alia classis ordinis O (a classe L diuersa), atque N classis pr. prim. det. D quae cum L composita efficiat L, designeturque complexus classium NM, NUM. NIM.. N.+Me- (quae omnes erunt proprie primitiuae et inter se diuersae) per W. Tunc perspicietur facile, & cum classe quacunque ex VV compositam producere L, vnde concluditur, V et W. nullam classem communem habere; praeterea nullo negotio comprobatur, nullam classem pr. primitiuam in complexu W: non contentam dari, quae cum & composita producat ipsam L. Eodem modo patet, si Lu sit alia classis ordinis O a classibus L, L. diuersa, dari r formas pr. primitiuas tum inter se tum a formis V. W. diuersas, quae singulae cum K compositae ipsam L. producant, et perinde res se habebit pro omnibus reliquis classibus ordinis O. Quoniam vero quaeuis classis pr. prim. (positiua) determinantis D. cum K composita classem ordinis O producit, facile hinc colligitur, si multitudo omnium classium ordinis O sit n, multitudinem omnium classium proprie primitiuarum (positiuarum) eiusdem determinantis fore rn. Habemus itaque regulam generalem: Denotantibus K, L classes quascunque ordinis O, atque r multitudinem classium proprie primitiuarum diuersarum eiusdem determinantis, quae singulae cum A compositae ipsam L producunt, multitudo omnium classium in ordine proprie primitiuo (positiuo) r vicibus maior erit quam multitudo classium ordinis O.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
