# Disquisitiones arithematicae 589

Gauss, Disquisitiones arithematicae, 589. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/589
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/589

Ita pro M = 997331 ex omnibus residuis negatiuis supra erutis hoc – 102 maxime idoneum esset. Eruantur omnes valores diuersi expr. — D (mod. M; quodsi duo tantum proueniunt (oppositi), M certo erit vel numerus primus vel numeri primi potestas; si plures, puta 2*. V compositus erit ex μ numeris primis, aut primorum potestatibus, diuersis, qui factores per methodum art. praec. erui poterunt. Vtrum vero hi factores numeri primi sint an primorum potestates, tum per se facillimum erit dignoscere; tum etiam via ipsa per quam valores expr. v–D inueniuntur, omnes, numeros primos, quorum potestas aliqua ipsum M metitur, sponte indicat; scilicet si M diuisibilis est per quadratum numeri primi *, ille calculus certo etiam vnam pluresue repraesentationes tales numeri M, M = amm + 2bmn † enn, produxerit, in quibus diuisor comm. max. numerorum m, n est * (et quidem ideo, quod in hoc Quancasu – D etiam est residuum ipsius do vero nulla repraesentatio prodiit, in qua m et n diuisorem communem habent, hoc certum indicium est, M per nullum quadratum diuisibilem esse adeoque omnes p, p., p. etc. numeros primos. Et. Per methodum supra traditam inueniuntur quatuor valores expr. V – 102 (mod. 997331) cum valoribus harum 4 conuenientes; diuisores communes maximi 997331 siue cum 314120 et 324104 eruuntur hi 7853 II. Accipiatur aliquis numerus negatiuus D talis, vt M contentus sit in forma diuisorum ipsius xx + D; per se arbitrarium est, quis huiusmodi numerus eligatur, sed commoditatis caussa imprimis videndum est, vt multitudo classium in generibus det. – D sit quam maxime parua.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
