Latin
590
Gauss, Disquisitiones arithematicae 590
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterum inuentio talis numeri nulli difficultati obnoxia est, si tentando adeatur; nam plerumque inter multitudinem considerabilem numerorum tentatorum pro totidem fere M in forma diuisorum continetur, ac in forma non diuisorum. Quare maxime e re erit, tentamen a 65 numeris art. 305 inchoare (et quidem a maximis), et si eueniret, vt nullus idoneus esset (quod tamen generaliter loquendo inter 16384. casus semel tantum accidit), ad alios progredi, vbi classes binae in singulis generibus continentur. –Tunc inuestigentur valores expr. —D (mod. M), et si qui inueniuntur, factores ipsius M prorsus eodem modo inde deducantur vt supra; si vero nulli valores prodeunt, adeoque –D est non residuum ipsius M, certo M neque numerus primus neque numeri primi potestas esse poterit. Quodsi in hoc casu factores ipsi desiderantur, vel eandem operationem repetere oportet, alios valores pro D accipiendo, vel ad methodum aliam confugere. Ita e. g. tentamine facto 997331 contentus inuenitur in forma non diuisorum ipsorum xx diuisorum ipsius ex 4 840; pro valoribus expr. 3282 vnde iidem factores deducuntur vt ante. –Si quis plura exempla desiderat, art. 328. consulat, vbi primum docet esse 5428681 –307. 17685; secundum, 4272943 esse numerum primum; tertium, 997331 certe e pluribus primis compositum esse. Ceterum limites huius operis praecipua tantum momenta vtriusque methodi factores inuestigandi hic exsequi permiserunt; disquisitionem vberiorem vna cum pluribus tabulis auxiliaribus aliisque subsidiis aliae occasioni reseruamus. yGe