# Disquisitiones arithematicae 590

Gauss, Disquisitiones arithematicae, 590. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/590
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/590

Ceterum inuentio talis numeri nulli difficultati obnoxia est, si tentando adeatur; nam plerumque inter multitudinem considerabilem numerorum tentatorum pro totidem fere M in forma diuisorum continetur, ac in forma non diuisorum. Quare maxime e re erit, tentamen a 65 numeris art. 305 inchoare (et quidem a maximis), et si eueniret, vt nullus idoneus esset (quod tamen generaliter loquendo inter 16384. casus semel tantum accidit), ad alios progredi, vbi classes binae in singulis generibus continentur. – Tunc inuestigentur valores expr. — D (mod. M), et si qui inueniuntur, factores ipsius M prorsus eodem modo inde deducantur vt supra; si vero nulli valores prodeunt, adeoque – D est non residuum ipsius M, certo M neque numerus primus neque numeri primi potestas esse poterit. Quodsi in hoc casu factores ipsi desiderantur, vel eandem operationem repetere oportet, alios valores pro D accipiendo, vel ad methodum aliam confugere. Ita e. g. tentamine facto 997331 contentus inuenitur in forma non diuisorum ipsorum xx diuisorum ipsius ex 4 840; pro valoribus expr. 3282 vnde iidem factores deducuntur vt ante. – Si quis plura exempla desiderat, art. 328. consulat, vbi primum docet esse 5428681 – 307. 17685; secundum, 4272943 esse numerum primum; tertium, 997331 certe e pluribus primis compositum esse. Ceterum limites huius operis praecipua tantum momenta vtriusque methodi factores inuestigandi hic exsequi permiserunt; disquisitionem vberiorem vna cum pluribus tabulis auxiliaribus aliisque subsidiis aliae occasioni reseruamus. yGe

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
