# Disquisitiones arithematicae 593

Gauss, Disquisitiones arithematicae, SECTIO SEPTIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/593
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/593

Namque non solum ad functiones sed pari successu ad multas alias circulares, functiones transscendentes applicari possunt, e. g. ad eas quae ab integrali ( dae pendent, praetereaque etiam ad varia congruentiarum genera: sed quoniam de illis functionibus transscendentibus amplum opus peculiare paramus, de congruentiis autem in continuatione disquisitionum arithmeticarum copiose tractabitur, hoc loco solas functiones circulares considerare visum est. Imo has quoque, quas summa generalitate amplecti liceret, per subsidia in art. sq. exponenda ad casum simplicissimum reducemus, tum breuitati consulentes, tum vt principia plane noua huius theoriae eo facilius intelligantur. 336. Designando circuli peripheriam siue quatuor angulos rectos per P, supponendoque m, n esse integros, atque n productum e factoribus inter se primis a, b, c etc.: angulus A — per art. 310 sub hanc formam reduci potest A = ⟨ * τ † = 4 etc.) P, functionesque trigonometricae ipsi respondentes e functionibus ad partes — . 7. etc. pertinentibus per methodos notas deducentur. Quoniam itaque pro a, b, c etc.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
