Latin
SECTIO SEPTIMA
Gauss, Disquisitiones arithematicae 594
Unproofread scanNot analysed yet
numeros primos aut numerorum primorum potestates accipere licet: manifesto sufficit, sectionem circuli in partes, quarum multitudo est numerus primus aut primi potestas, considerare, polygonumque n laterum e polygonis a, b, c etc. laterum protinus habebitur. Attamen hoc loco disquisitionem ad eum casum restringemus, vbi circulus in partes diuidendus est, quarum multitudo est numerus primus (impar), sequenti praesertim ratione inducti. Constat, functiones respondentes e functionicirculares angulo pertinentibus per solutionem aequabus ad tionis pli gradus deriuari, et perinde ex illis per E peraequationem aeque altam functiones ad tinentes etc. ,ita vt, si polygonum p laterum iam habeatur, ad determinationem polygoni pa laterum necessario solutio a –1 aequationum pu gradus requiratur. Etiamsi vero theoriam sequentem ad hunc quoque casum extendere liceret, tamen hac via non minus ad totidem aequationes pli gradus delaberemur, quae, siquidem p est numerus primus, ad inferiores deprimi nullo modo possunt. Ita e. g. infra ostendetur, polygonum 17 laterum geometrice construi posse: sed ad determinationem polygoni 289 laterum aequationem iymi gradus nullo modo euitare licet. functiones trigonometri537. Satis constat, denotando per &incas omnium angulorum definite omnes numeros Viteriores reductiones harum aequationum, pro eo quidem casu vbi n est numerus primus, hactenus non habebantur. Attamen nulla harum aequationum tam tractabilis et ad institutum nostrum tam idonea est, quam haec a –1 =o, cuius radices cum radicibus illarum arctissime connexas esse constat.