# Disquisitiones arithematicae 6

Gauss, Disquisitiones arithematicae, DISQVISITIONES ARITHMETICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/6

Generaliter perspicuum est, aequationem X ZO, quando X functio incognitae x, huius formae, integri, atque n integer positiuus, (ad quam formam omnes aequationes algebraicas reduci posse constat) radicem rationalem nullam hapere, si congruentiae X = o secundum vllum modulum satisfieri nequeat. Sed hoc criterium, quod hic sponte se nobis obtulit, in sect. VIII fusius pertractabitur. Poterit certe ex hoc specimine notiuncula qualiscunque de harum inuestigationum vtilitate efformari. 12. Theorematibus in hoc capite traditis complura quae in arithmeticis doceri solent innituntur, e. g. regulae ad explorandam diuisibilitatem numeri propositi per 9, 11 aut alios numeros. Secundum modulum 9 omnes numeri 10 potestates vnitati sunt congruae: quare si numerus propositus habet formam 4–10 6–100. 5 † etc., idem residuum minimum secundum modulum 9 dabit, quod a + h 4 c 4. etc. Hinc manifestum est, si figurae singulae numeri decadice expressi sine respectu loci quem occupant addantur, summam hanc numerumqua propositum eadem residua minima praebere, adeoque hunc per 9 diuidi posse, si illa per 9 sit diuisibilis et contra. Idem etiam de diuisore 3 tenendum. Quoniam secundum modulum 11, 100 22 1 erit generaliter 102k 22 F, 102111 10 = –1, et numerus formae a 19 9–190 c- etc. secundum modulum 11 idem residuum minimum dabit quod a — 6 + etc; vnde regula nota protinus deriuatur. Ex eodem principio omnia similia praecepta facile deducuntur. Nec minus ex praecedentibus petenda, est ratio regularum, quae ad verificationem operationum arithmeticarum vulgo commendantur.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
