Latin
SECTIO SEPTIMA
Gauss, Disquisitiones arithematicae 601
Unproofread scanNot analysed yet
1 etc. manifesto erit E g (mod. n) adeoque certo per n non diuisibilis. Quare suppositio consistere nequit. II. Quando P et R non quidem coincidunt, attamen quasdem radices communes continent, sit T harum complexus, atque T =o aequatio cuius radices sunt. Tunc T erit diuisor communis maximus functionum P, R (vt e theoria aequationum constat). Manifesto autem binae semper radices in T reciprocae erunt, vnde per ante demonstrata omnes coëfficientes in T rationales esse nequeunt. Hoc vero, certo eueniret, si omnes in P adeoque etiam omnes in R rationales essent, vt e natura operationis, diuisorem comm. max. inuestigandi sponte sequitur. Quare suppositio est absurda. III. Quando Q et &vel coincidunt, vel saltem radices communes implicant, prorsus eodem modo omnes coëfficientes in Q, rationales esse nequeunt; fierent vero rationales, si omnes in P rationales essent; hoc itaque est impossibile.