# Disquisitiones arithematicae 601

Gauss, Disquisitiones arithematicae, SECTIO SEPTIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/601
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/601

1 etc. manifesto erit E g (mod. n) adeoque certo per n non diuisibilis. Quare suppositio consistere nequit. II. Quando P et R non quidem coincidunt, attamen quasdem radices communes continent, sit T harum complexus, atque T = o aequatio cuius radices sunt. Tunc T erit diuisor communis maximus functionum P, R (vt e theoria aequationum constat). Manifesto autem binae semper radices in T reciprocae erunt, vnde per ante demonstrata omnes coëfficientes in T rationales esse nequeunt. Hoc vero, certo eueniret, si omnes in P adeoque etiam omnes in R rationales essent, vt e natura operationis, diuisorem comm. max. inuestigandi sponte sequitur. Quare suppositio est absurda. III. Quando Q et & vel coincidunt, vel saltem radices communes implicant, prorsus eodem modo omnes coëfficientes in Q, rationales esse nequeunt; fierent vero rationales, si omnes in P rationales essent; hoc itaque est impossibile.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
