# Disquisitiones arithematicae 634

Gauss, Disquisitiones arithematicae, 634. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/634
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/634

Hoc vero loco disquisitionem ad duos casus sequentes restringemus: primo de aequatione quadratica cuius radices sunt aggregata in – 1) terminorum, secundo, pro eo casu vbi n – i factorem 3 implicat, de cubica cuius radices sunt aggregata ξ (n — 1) terminorum agemus. Scribendo breuitatis caussa in pro / (n — 1) et designando per g radicem primitiuam quamcunque pro modulo n, complexus s e duabus periodis (m, 1) et (m, g) constabit, continebitque prior radices (i), Igg), sga] . . . ig , posterior has Igl, (g3), (g) . . . (g12). Supponendo residua minima positiua numerorum gg, g - - - g 3 secundum modulum n esse, ordine arbitrario, R, R, R etc.; nec non residua horum g, 83, gs ... ga haec N, N, Nec eic, radices e quibus (m, 1) constat conuenient cum his (i), (R), [Rα, (Ru] etc., radicesque periodi (m, g) cum his [N), [N), [Ni) etc. Iam patet, omnes numeros 1, R, R, R etc. esse residua quadratica numeri n, et quum omnes diuersi ipsoque n minores sint ipsorumque multitudo – i (n – 1) adeoque multitudini cunctorum residuorum positiuorum ipsius n infra n aequalis, haec residua cum illis numeris omnino conuenient. Hinc sponte sequitur, omnes numeros N, N. N. etc., qui tum inter se tum ab ipsis 1, R. Re etc. diuersi sunt, et cum his simul sumti omnes numeros 1, 2, 3 . . . n – 1 exhauriunt, cum omnibus non residuis quadraticis positiuis ipsius n infra n conuenire debere.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
