Latin
635
Gauss, Disquisitiones arithematicae 635
Unproofread scanNot analysed yet
Quare supponendo [a] =kF /i sin –,et proin [—a] =cos cos –1 sin –,sit aggregatum (2, 2) -2cos Vnde hoc loco hanc tantummodo conclusionem deducimus, valorem cuiusuis aggregati duorum terminorum esse quantitatem realem. Quum quaeuis periodus, cuius terminorum multitudo par =24, in a periodos binorum terminorum discerpi possit, patet generalius, valorem cuiusuis aggregati cuius terminorum multitudo par semper esse quantitatem realem. Quodsi itaque in art. 352 inter factores a, 6, 7 etc. binarius ad vltimum locum reseruatur, omnes operationes vsquedum ad aggregata duorum terminorum perueniatur per quantitates reales absoluentur, imaginariaeque tunc demum introducentur, quando ab his aggregatis ad radices ipsas progredieris. 356. Summam attentionem merentur aequationes auxiliares, per quas pro quolibet valore ipsius n aggregata complexum a constituentia determinantur, quae mirum in modum cum proprietatibus maxime reconditis numeri n connexae sunt.