# Disquisitiones arithematicae 7

Gauss, Disquisitiones arithematicae, DISQVISITIONES ARITHMETICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/7

Scilicet si ex numeris datis alii per additionem, subtractionem, multiplicationem aut eleuationem ad potestates sunt deducendi: substiuuntur datorum loco residua ipsorum minima secundum modulum arbitrarium (vulgo 9 aut 11, quoniam in nostro systemate decadico secundum hos, vti modo ostendimus, residua tam facile possunt inueniri). Numeri hinc oriundi illis, qui ex numeris propositis deducti fuerunt, congrui esse debent; quod nisi eueniat, vitium in calculum irrepsisse concluditur. Sed quum haec hisque similia abunde sint nota, diutius iis immorari superfluum foret.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
