Latin
70
Gauss, Disquisitiones arithematicae 70
Unproofread scanNot analysed yet
ostendemus vbi eadem tabula ad alios adhuc vsus adhibebitur. Sed quoniam etiam hic aliquid arbitrarii remanere potest, vt ex art. praec. apparet: vt aliquid certi statueremus, ex omnibus radicibus primitiuis quaesitum praestantibus minimam semper pro basi elegimus. Ita pro pz 73, vbi tae 8 atque deo, habet 40. Assumsimus itaque minimum 5 pro basi. 73. Methodi radices primitiuas inueniendi maximam partem tentando innituntur. Si quis ea quae art. 55 docuimus cum iis quae infra de solutione congruentiae anzi trademus confert omnia fere, quae per methodos directas effici possunt, habebit. III. Euler confitetur, Opusc. Analyt T. I. p. 152, maxime difficile videri, hos mumeros assignare, eorumque indolem ad profundissima numerorum mysteria esse referendam. At tentando satis expedite sequenti modo determinari possunt. Exercitatus operationis prolixitati per multifaria artificia particularia succurrere sciet: haec vero per vsum multo citius quam per praecepta ediscuntur 1.