# Disquisitiones arithematicae 80

Gauss, Disquisitiones arithematicae, 80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/80

82. Omnia quae hactenus exposuimus innituntur suppositioni, modulum esse numerum primum. Superest vt eum quoque casum consideremus, vbi pro modulo assumitur numerus compositus. Attamen quum hic neque proprietates tam elegantes eniteant, quam in casu priori, neque ad eas inueniendas artificiis subtilibus sit opus, sed potius omnia fere per solam principiorum praecedentium applicationem erui possint, omnes minutias hic exhaurire superfluum atque taediosum foret. Breuiter itaque quae huic casui cum priori sint communia quaeque propria exponemus. 83. Propositiones art. – 48 generaliter iam sunt demonstratae. At prop. art. 49 ita immutari debet: Si f designat, quot numeri dentur ad m primi simulipso m minores, i. e. si f–om (art. 38): exponens,t, infimae potestatis numeri dati, a, ad im primi, quae secundum modulum m vnitati est congrua, vel erit – f vel pars aliquota huius numeri. Demonstratio prop. art. 49 etiam pro hoc casu valere potest, si modo vbique loco ipsius p, m, loco ipsius p– 1, f, et loco numerorum 1, 2, 5, . . . . p– 1, numeri ad m primi simulque ipso m minores substituantur. Huc itaque lectorem ablegamus.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
