Latin
81
Gauss, Disquisitiones arithematicae 81
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterum demonstrationes reliquae de quibus illic locuti sumus (art. 50, 51) non sine multis ambagibus ad hunc casum applicari possunt. –At respectu propositionum sequentium, art. 52 sqq. magna differentia incipit inter modulos, qui numerorum primorum sunt potestates, eosque, qui per plures numeros primos diuidi possunt. Seorsim itaque modulos prioris generis comtemplabimur. 84. Si modulus im =po designante p numerum primum, erit f =po–1 (p —1) (art. 38. Iam si disquisitiones in artt. 51, 55 contentae ad hunc casum applicantur, mutatis mutandis vti in art. praec. praescripsimus, inuenietur, omnia quae ibi demonstrata sunt etiam pro hoc casu locum habere, si modo ante probatum esset, congruentiam, formae at —1 =o (mod. pu) plures quam t radices diuersas habere non posse. Pro modulo primo hanc veritatem ex propositione generaliori art. 43 deduximus, quae autem in omni sua extensione de modulis primis tantummodo valet, neque adeo ad hunc casum applicanda. Attamen propositionem pro hoc casu particulari veram esse per methodum singularem demonstrabimus. Infra (sect. VIII.) idem facilius inuenire docebimus.