Latin
87
Gauss, Disquisitiones arithematicae 87
Unproofread scanNot analysed yet
adiumento therematis, congruentiam, et =1 plures quam t radices diuersas non habere eruimus, etiam pro modulo qui est numeri primi potestas locum habent, et si radices primitiuae vocantur numeri, qui ad exponentem pa-L (p– 1) pertinent, siue in quorum periodis omnes numeri per p non diuisiuiles inueniuntur, etiam hic radices primitiuae exstabunt. Omnia autem quae supra de indicibus eorumque vsu tradidimus, nec non de solutione congruentiae at =1, ad hunc quoque casum applicari possunt. Quae quum nulli difficultat obnoxia sint omnia ex integro repetere superfluum foret. Praeterea radices congruentiae aet =1 secundum modulum po e radicibus eiusdem congruentiae secundum p deducere docuimus. Sed de eo casu. ubi potestas aliqua numeri 2 est modulus quia supra exceptus fuit, aliqua adhuc sunt adiicienda. 90. Si potestas aliqua numeri 2, altior quam secunda, puta an pro modulo accipitur, numeri cuiusuis potestas exponentis 20–2, vnitati est congrua.