Latin
SECTIO SECVNDA
Gauss, Disquisitiones arithematicae 9
Unproofread scanNot analysed yet
14. Si nec a nec b per numerum primum p diuidi potest: etiam productum ab per p diuidi non poterit. Sint numerorum a, b, secundum modulum p residua minima positiua a, 6. quorum neutrum erit o (hyp.) . Iam si esset ab 2 o (mod. p) foret quoque, propter ab =ας. αἱ zo, quod cum theoremate praec. consistere nequit. Huius theorematis demonstratio iam ab Euclide tradita, El. VII. 32. Nos tamen omittere eam noluimus, tum quod recentiorum complures seu ratiocinia vaga pro demonstratione venditauerunt, seu theorema omnino praeterierunt, tum quod indoles methodi hic adhibitae, qua infra ad multo reconditiora enodanda vtemur, e casu simpliciori facilius deprehendi poterit. 15. Si nullus numerorum a, b, c, d etc. per numerum primum p diuidi potest, etiam productum abed etc. per p diuidi non poterit. Secundum artic. praec. ab per p diuidi nequit; ergo etiam abe; hinc abca, etc. 16. THEOREMA. Numerus compositus quicunque vnico tantum modo in factores primos resolui potest. Dem. Quemuis numerum compositum in factores primos resolui posse, ex elementis constat, sed pluribus modis diuersis fieri hoc non posse perperam plerumque supponitur tacite. Fingamus numerum compositum A, qui sit 2 44 bec“ etc. ,designantibus a, b, c etc. numeros primos inaequales, alio adhuc modo in factores primos esse resolubilem. Primo manifestum est, in secundum hoc factorum systema alios primos quam a, b, c etc. ingredi non posse, quum quicunque alius primus numerum A ex his compositum metiri nequeat. Similiter etiam in secundo hoc factorum systemate nullus primorum a, b, c etc. deesse potest, quippe qui alias ipsum A non metiretur (art. praec.) .