# Disquisitiones arithematicae 90

Gauss, Disquisitiones arithematicae, 90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/90

Periti hunc algorithmum facile ipsi eruent: qui minus sunt excercitati, perinde tamen tabula hac vti poterunt, vt ii qui recentiorum commenta de logarithmis imaginariis ignorant, logarithmis vtuntur, si quidem principia supra stabilita probe tenuerint. 92. Secundum modulum e pluribus primis compositum tantum non omnia quae ad residua potestatum pertinent ex theoria congruentiarum generali deduci possunt; quia vero infra congruentias quascunque secundum modulum e pluribus primis compositum ad congruentias, quarum modulus est primus aut primi potestas, reducere fusius docebimus, non est quod huic rei multum hic immoremur. Obseruamus tantum, bellissimam proprietatem, quae pro reliquis modulis locum habeat, quod scilicet semper exstent numeri quorum periodus omnes numeros ad modulum primos complectatur, hic deficere, excepto vnico casu, quando scilicet modulus est duplum numeri primi, aut potestatis numeri primi. Si enim modulus m redigitur ad formam AaBbC etc. designantibus A, B, C etc. numeros primos diuersos, praeterea 4–1 (A — 1) disignatur per a, Bb. T (B — 1) per 6 etc. denique a est numerus ad im primus; erit ** 2 1 (mod. Aa) af = 1 (mod. Ab) etc. Quodsi igitur e est minimus numerorum e, 6, y etc. diuiduus communis, erit ** = 1 secundum omnes modulos Aa, B. etc. adeoque etiam secundum m, cui illorum productum est aequale. At excepto casu vbi m est duplum numeri primi aut potestatis numeri primi, numerorum a, 6, 5 etc. diuiduus communis minimus, ipsorum producto est minor (quoniam numeri a, c, v etc inter se primi esse nequeunt sed certe diuisorem 2 communem habent).

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
