# Disquisitiones arithematicae 91

Gauss, Disquisitiones arithematicae, 91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/91

Nullius itaque numeri periodus tot terminos comprehendere potest, quot dantur numeri ad modulum primi ipsoque minores, quia horum numerus producto ex α, c, y etc. est aequalis. Ita ex. gr. pro m = 1001 cuiusuis numeri ad m primi potestas exponeutis 60 vnitati est congrua, quia 6o est diuiduus communis numerorum 6, 10, 12. – Casus autem vbi modulus est duplum numeri primi aut duplum potestatis numeri primi illi vbi est primus aut primi potestas prorsus est similis. 95, Scriptorum in quibus alii geometrae de argumento in hac sectione pertractato egerunt, iam passim mentio est facta. Eos tamen qui quaedam fusius, quam nobis breuitas perexplicata desiderant, ablegamus immisit, primis ad sequentes ill. Euleri commentationes, ob perspicuitatem qua vir summus prae omnibus semper excelluit, maxime commendabiles. Theoremata circa residua ex diuisione potestatum relicta. Com. nou. Petr. T. VII. p. 49. sqq. Demonstrationes circa residua ex diuisione potestatum per numeros primos resultantia. Ibid. T. XVIII. p. 85 sqq. Adiungi his possunt Opusculorum analyt. T. I, dissertt. 5 et 8.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
