Latin
SECTIO QVARTA
Gauss, Disquisitiones arithematicae 94
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterum palam est sufficere, si omnes numeri o, i, 2. . . m–1 in classes redacti sint: numeri enim congrui ad eandem classem erunt referendi. Etiam in hac disquisitione a modulis primis initium faciemus, quod itaque subintelligendum erit, etiamsi expressis verbis non moneatur. Numerus primus 2 autem excludendus, siue numeri primi impares tantum considerandi. γὰρ ἐ 96. Numero primo p pro modulo accepto, numerorum 1, 2, 3. . . . p –1 semissis erunt residua quadratica, reliqui non residua, i. e. dabuntur &(p –1) residua, totidemque non residua. Facile enim probatur, omnia quadrata 1, 4, 9. --1 (p –1) 2 esse incongrua. Scilicet si fieri posset rr =rir (mod. p) atque numeri r, rinaequales et non maiores quam ½ (p– 1) posito . Q vv i. q. licet, fieret (r –r/) (r. /**)positiuus et per p diuisibilis. At vter*) Proprie quidem hic casu secundo alio sensu vtimur, quam hucusque fecimus. Dicere scilicet oporteret, r esse residuum quadrati ad secundum modulum m quando r a ad (niod. m); at breuitatis gratia in hac sectione semper r ipsius m residuum quadraticum vocamus neque hinc vlla ambignitas metuenda. Expressionem enim, residuum, quando, idem significat quod numerus congruus, ab hinc non adhibebimus, nisi forte de residuus minimis sermo sit, vbi nullum dubium esse potest.