# Disquisitiones arithematicae 96

Gauss, Disquisitiones arithematicae, SECTIO QVARTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/96

reliqui vero numeri, his modulis minores non residua. i 14 l 98. THEOREMA. Productum e duobus residuis quadraticis numeri primi p, est residuum; productum e residuo in non residuum, est non residuum; denique productum e duobus non residuis, residuum. Demonstr. I. Sint A, B residua e quadratis aa, ob oriunda siue A aa, B = bb, eritque productum AB quadrato numeri ab congruum 1. e. residuum. II. Quando A est residuum, puta = aa, B vero non residuum, AB erit non residuum. Ponatur enim si fieri potest AB Z kk, sitque valor expressionis / (mod. p) = b; erit itaque aa B = aubb, vnde B = bb, i. e. B residuum contra hyp. Aliter. Multiplicentur omnes numeri qui inter hos i, 2, 5. . . . p – 1 sunt residua (quorum multiudo – 1 (p– 1), per A omniaque producta erunt residua quadratica, et quidem erunt omnia incongrua. Iam si non residuum B per A multiplicatur, productum nulli productorum quae iam habentur congruum erit; quare si residuum esset, haberentur 1 (p– 1) residua incongrua inter quae nondum est residuum o, contra art. 96. ed by III. Sint A, B, non residua. Multiplicentur omnes numeri qui inter hos 1, 2, 5. . . . p–1 sunt residua per A, habebunturque ξ (p–1) non residua inter se incongrua (Il); iam productum AB nulli illorum congruum esse potest; quodsi igitur esset non residuum, haberentur * (p— 1) non residua inter se incongrua, contra art. 95. Quare productum etc. Q. E. D. Facilius adhuc haec theoremata e principiis sect. praec. deriuantur.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
