# Disquisitiones arithematicae ix

Gauss, Disquisitiones arithematicae, L. EVLER, L. LA GRANGE, A. M. LE GENDRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/ix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/ix

Quum hic liber serius ad manum mihi peruenerit, postquam maxima operis pars typis iam exscripta esset; nullibi, vbi rerum analogia occasionem dare potuisset, eius mentionem iniicere licuit; de paucis tantummodo locis quaedam obseruationes in Additamentis adiungere necessarium videbatur, quas vir humanissimus et candidissimus benigne, vt spero interpretabitur. Inter impressionem huius operis, quae pluries interrupta variisque impedimentis vsque in quartum annum protracta est, non modo eas inuestigationes, quas quidem iam antea susceperam, sed quarum promulgationem in aliud tempus differre constitueram, ne liber nimis magnus euaderet, vlterius continuaui, sed plures etiam alias nouas aggressus sum. Plures quoque, quas ex eadem ratione leuiter tantum attigi, quum tractatio vberior minus necessaria videretur (e. g. eae quae in artt. 37, 82 sqq. aliisque locis traduntur), postea resumtae sunt, disquisitionibusque generalioribus quae luce perdignae videntur locum dederunt (Conf. etiam quae in Additamentis de art. 306 dicuntur). Denique quum liber praesertim propter amplitudinem Sect. V in longè maius quam exspectaueram volumen excresceret, plura quae ab initio ei destinata erant, interque ea totam Sectionem octauam (quae passim iam in hoc volumine commemoratur, atque tractationem generalem de congruentiis algebraicis cuiusuis gradus continet) resecare oportuit. Haec omnia, quae volumen huic aequale facile explebunt, publici iuris fient, quamprimum occasio aderit.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
