# Disquisitiones arithematicae vii

Gauss, Disquisitiones arithematicae, L. EVLER, L. LA GRANGE, A. M. LE GENDRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/vii

Propositum huius operis, ad quod edendum iam annos abhinc quinque publice fidem dederam, id fuit, vt disquisitiones ex Arithmetica Sublimiori, quas partim ante id tempus partim postea institui, diuulgarem. Ne quis vero miretur, scientiam hic a primis propemodum initiis repetitam, multasque disquisitiones hic denuo resumtas esse, quibus alii operam suam iam nauarunt, monendum esse duxi, me, quum primum initio a. 1795 huic disquisitionum generi animum applicaui, omnium quae quidem a recentioribus in hac arena elaborata fuerint ignarum, omniumque subsidiorum per quae de his quidpiam comperire potuissem expertem fuisse. Scilicet in alio forte labore tunc occupatus, casu incidi in eximiam quandam veritatem arithmeticam (fuit autem ni fallor theorema art. 108), quam quum et per se pulcherrimam aestimarem et cum maioribus connexam esse suspicarer, summa qua potui contentione in id incubui, vt principia quibus inniteretur perspicerem, demonstrationemque rigorosam nanciscerer. Quod poste quam tandem ex voto successisset, illecebris harum quaestionum ita fui implicatus, vt eas deserere non potuerim; quo pacto, dum alia semper ad alia viam sternebant, ea quae in quatuor primis Sectionibus huius operis traduntur ad maximam partem absoluta erant, antequam de aliorum geometrarum laboribus similibus quidquam vidissem.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
