Latin
L. EVLER, L. LA GRANGE, A. M. LE GENDRE
Gauss, Disquisitiones arithematicae x
Unproofread scanNot analysed yet
Quod, in pluribus quaestionibus difficilibus, demonstrationibus syntheticis vsus sum, analysinque per quam erutae sunt suppressi, imprimis -xir –breuitatis studio tribuendum est, cui quantum fieri poterat consulere oportebat. Theoria diuisionis circuli, siue polygonorum regularium, quae in Sect. VII tractatur, ipsa quidem per se ad Arithmeticam non pertinet, attamen eius principia vnice ex Arithmetica Sublimiori petenda sunt: quod forsan geometris tam inexspectatum erit, quantum veritates nouas, quas ex hoc fonte haurire licuit, ipsis gratas fore spero. Haec sunt, de quibus lectorem praemonere volui. De rebus ipsis non meum est iudicare. Nihil equidem magis opto, quam vt iis, quibus scientiarum incrementa cordi sunt, placeant, quae vel hactenus desiderata explent, vel aditum ad noua aperiunt. dibzy G Goog -XIII –