# Noctes Atticae 0.1.1-8

Gellius, Noctes Atticae, 0.1.1 to 0.1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/0.1.1

I. ... iucundiora alia reperiri queunt, ad hoc ut liberis quoque meis partae istiusmodi remissiones essent, quando animus eorum interstitione aliqua negotiorum data laxari indulgerique potuisset. II. Vsi autem sumus ordine rerum fortuito, quem antea in excerpendo feceramus. Nam proinde ut librum quemque in manus ceperam seu Graecum seu Latinum vel quid memoratu dignum audieram, ita quae libitum erat, cuius generis cumque erant, indistincte atque promisce annotabam eaque mihi ad subsidium memoriae quasi quoddam litterarum penus recondebam, ut, quando usus venisset aut rei aut verbi, cuius me repens forte oblivio tenuisset, et libri, ex quibus ea sumpseram, non adessent, facile inde nobis inventu atque depromptu foret. III. Facta igitur est in his quoque commentari is eadem rerum disparilitas, quae fuit in illis annotationibus pristinis, quas breviter et indigeste et incondite ex auditionibus lectionibusque variis feceramus. IV. Sed quoniam longinquis per hiemem noctibus in agro, sicuti dixi, terrae Atticae commentationes hasce ludere ac facere exorsi sumus, idcirco eas inscripsimus noctium esse Atticarum nihil imitati festivitates inscriptionum, quas plerique alii utriusque linguae scriptores in id genus libris fecerunt. V. Nam quia variam et miscellam et quasi confusaneam doctrinam conquisiverant, eo titulos quoque ad eam sententiam exquisitissimos indiderunt. VI. Namque alii Musarum inscripserunt, alii silvarum, ille peplon, alius Amaltheias keras, alius keria, partim leimonas, quidam lectionis suae, alius antiquarum lectionum atque alius antheron et item alius heurematon. VII. Sunt etiam, qui lychnous inscripserint, sunt item, qui stromateis, sunt adeo, qui pandektas et Helikona et problemata et encheiridia et paraxiphidas. VIII. Est qui memoriales titulum fecerit, est qui pragmatika et parerga et didaskalika, est item qui historiae naturalis, est qui pantodapes historias, est praeterea qui pratum, est itidem qui pankarpon est, qui topon scripserit;

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
