# Noctes Atticae 0.1.12-22

Gellius, Noctes Atticae, Capitula, lines 0.1.12-0.1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/0.1.12

XII. Virgo Vestae quid aetatis et ex quali familia et quo ritu quibusque caerimoniis ac religionibus ac quo nomine a pontifice maximo capiatur et quo statim iure esse incipiat simul atque capta est; quodque, ut Labeo dicit, nec intestato cuiquam nec eius intestatae quisquam iure heres est.
XIII. Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato rectius, idne omnino facere quod mandatum est, an nonnumquam etiam contra, si id speres ei, qui mandavit, utilius fore; superque ea quaestione expositae diversae sententiae.
XIV. Quid dixerit feceritque C. Fabricius, magna vir gloria magnisque rebus gestis, sed familiae pecuniaeque inops, cum ei Samnites tamquam indigenti grave aurum donarent.
XV. Quam inportunum vitium plenumque odii sit futtilis inanisque loquacitas et quam multis in locis a principibus utriusque linguae viris detestatione iusta culpata sit.
XVI. Quod verba istaec Quadrigari ex annali tertio "ibi mille hominum occiditur" non licenter neque de poetarum figura, sed ratione certa et proba grammaticae disciplinae dicta sunt.
XVII. Quanta cum animi aequitate toleraverit Socrates uxoris ingenium intractabile; atque inibi quid M. Varro in quadam satura de officio mariti scripserit.
XVIII. Quod M. Varro in quarto decimo humanarum L. Aelium magistrum suum in etymologiai falsa reprehendit; quodque idem Varro in eodem libro falsum furis etymon dicit.
XIX. Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege.
XX. Quid geometrae dicant epipedon, quid stereon, quid kybon, quid grammen; quibusque ista omnia Latinis vocabulis appellentur.
XXI. Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit legisse se librum P. Vergilii domesticum, ubi scriptum esset "et ora tristia temptantum sensus torquebit amaror", non quod volgus legeret "sensu torquebit amaro".
XXII. An qui causas defendit, recte Latineque dicat "superesse se" is, quos defendit; et "superesse" proprie quid sit.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
