# Noctes Atticae 0.1.21-25

Gellius, Noctes Atticae, 0.1.21 to 0.1.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/0.1.21

XXI. Versus legis datae hi sunt: euphemein chre kaxistasthai tois hemeteroisi choroisin, hostis apeiros toionde logon e gnomei me katharevei e gennaion orgia Mouson met'eiden met'echoreusen, toutois audo, kauthis apaudo, kauthis to triton mal'apaudo existasthai mystaisi chorois; hymeis d'anegeirete molpen kai pannychidas tas hemeteras, hai teide prepousin heortei. XXII. Volumina commentariorum ad hunc diem viginti iam facta sunt. XXIII. Quantum autem vitae mihi deinceps deum voluntate erit quantumque a tuenda re familiari procurandoque cultu liberorum meorum dabitur otium, ea omnia subsiciva et subsecundaria tempora ad colligendas huiusce modi memoriarum delectatiunculas conferam. XXIV. Progredietur ergo numerus librorum diis bene iuvantibus cum ipsius vitae, quantuli quomque fuerint, progressibus, neque longiora mihi dari spatia vivendi volo, quam dum ero ad hanc quoque facultatem scribendi commentandique idoneus. XXV. Capita rerum, quae cuique commentario insunt, exposuimus hic universa, ut iam statim declaretur, quid quo in libro quaeri invenirique possit.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
