# Noctes Atticae 0.10.1-17

Gellius, Noctes Atticae, Capitula, lines 0.10.1-0.10.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/0.10.1

I. "Tertium"ne "consul" an "tertio" dici oporteat; et quonam modo Cn. Pompeius, cum in theatro, quod erat dedicaturus, honores suos inscriberet, quaestionem ancipitem istius verbi de consilio Ciceronis vitaverit.
II. Quid Aristoteles de numero puerperii memoriae mandaverit.
III. Locorum quorundam inlustrium conlatio contentioque facta ex orationibus C. Gracchi et M. Ciceronis et M. Catonis.
IV. Quod P. Nigidius argutissime docuit nomina non positiva esse, sed naturalia.
V. "Avarus" simplexne vocabulum sit, an compositum et duplex, sicut P. Nigidio videtur.
VI. Multam dictam esse ab aedilibus plebi Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius.
VII. Fluminum, quae ultra imperium Romanum fluunt, prima magnitudine esse Nilum, secunda Histrum, proxima Rhodanum, sicuti M. Varronem memini scribere.
VIII. Inter ignominias militares, quibus milites coercebantur, fuisse sanguinis dimissionem; et quaenam esse videatur causa huiuscemodi castigationis.
IX. Quibus modis quoque habitu acies Romana instrui solita sit; quaeque earum instructionum sint vocabula.
X. Quae eius rei causa sit, quod et Graeci veteres et Romani anulum in eo digito gestaverint, qui est in manu sinistra minimo proximus.
XI. Verbum "mature" quid significet quaeque vocis eius ratio sit; et quod eo verbo volgus hominum inproprie utatur; atque inibi, quod "praecox" declinatum "praecocis" faciat, non "praecoquis".
XII. De portentis fabularum, quae Plinius Secundus indignissime in Democritum philosophum confert; ibidem de simulacro volucri columbae.
XIII. "Cum partim hominum" qua ratione veteres dixerint.
XIV. "Iniuria mihi factum itur" quali verborum ordine Cato dixerit.
XV. De flaminis Dialis deque flaminicae caerimoniis; verbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque virgines Vestae neque Dialem.
XVI. Quos errores Iulius Hyginus in sexto Vergilii animadverterit in Romana historia erratos.
XVII. Quam ob causam et quali modo Democritus philosophus luminibus oculorum sese privaverit; et super ea re versus Laberii pure admodum et venuste facti.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
