# Noctes Atticae 0.10.18-29

Gellius, Noctes Atticae, Capitula, lines 0.10.18-0.10.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/0.10.18

XVIII. Historia de Artemisia; deque eo certamine, quod aput Mausoli sepulcrum a scriptoribus inclutis decertatum est.
XIX. Non purgari neque levari peccatum, cum praetenditur peccatorum, quae alii quoque peccaverunt, similitudo; atque inibi verba ex oratione super ea re Demosthenis.
XX. Quid sit "rogatio", quid "lex", quid "plebiscitum", quid "privilegium"; et quantum ista omnia differant.
XXI. Quam ob causam M. Cicero his omnino verbis "novissime" et "novissimus" observantissime vitarit.
XXII. Locus exemptus ex Platonis libro, qui inscribitur Gorgias, de falsae philosophiae probris, quibus philosophos temere incessunt, qui emolumenta verae philosophiae ignorant.
XXIII. Verba ex oratione M. Catonis de mulierum veterum victu et moribus; atque inibi, quod fuerit ius marito in adulterio uxorem deprehensam necare.
XXIV. "Diepristini", "diecrastini" et "diequarti" et "diequinti", qui elegantius locuti sint, dixisse, non ut ea nunc volgo dicuntur.
XXV. Telorum et iaculorum gladiorumque atque inibi navium quoque vocabula? quae scripta in veterum libris reperiuntur.
XXVI. Inscite ab Asinio Pollione reprehensum Sallustium, quod transfretationem "transgressum" dixerit, et "transgressos" qui transfretassent.
XXVII. Historia de populo Romano deque populo Poenico, quod pari propemodum vigore fuerint aemuli.
XXVIII. De aetatium finibus pueritiae, iuventae, senectae, ex Tuberonis historia sumptum.
XXIX. Quod particula "atque" non complexiva tantum sit, sed vim habeat plusculam variamque.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
