# Noctes Atticae 0.14

Gellius, Noctes Atticae, Poem 0.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/0.14

I. Dissertatio Favorini philosophi adversus eos, qui Chaldaei appellantur et ex coetu motibusque siderum et stellarum fata hominum dicturos pollicentur.
II. Quem in modum disseruerit Favorinus consultu a me super officio iudicis.
III. An aemuli offensique inter sese fuerint Xenophon et Plato.
IV. Quod apte Chrysippus et graphice imaginem Iustitiae modulis coloribusque verborum depinxit.
V. Lis atque contentio grammaticorum Romae inlustrium enarrata super casu vocativo vocabuli, quod est "egregius".
VI. Cuimodi sint, quae speciem doctrinarum habeant, sed neque delectent neque utilia sint; atque inibi de vocabulis singularum urbium regionumque inmutatis.
VII. Quod M. Varro Cn. Pompeio, consuli primum designato, commentarium dedit, quem appellavit ipse eisagogikon, de officio senatus habendi.
VIII. Quaesitum esse dissensumque, an praefectus Latinarum causa creatus ius senatus convocandi consulendique habeat.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
