# Noctes Atticae 0.15.1-17

Gellius, Noctes Atticae, Capitula, lines 0.15.1-0.15.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/0.15.1

I. Quod in Quinti Claudii annalibus scriptum est lignum alumine oblitum non ardere.
II. Quod Plato in libris, quos de legibus composuit, largiores laetioresque in conviviis invitatiunculas vini non inutiles esse existimavit.
III. Quid M. Cicero de particula ista senserit scripseritque, quae praeposita est verbis "aufugio" et "aufero"; et an in verbo "autumo" eadem istaec praepositio esse videri debeat.
IV. Historia de Ventidio Basso, ignobili homine, quem primum de Parthis triumphasse memoriae traditum est.
V. Verbum "profligo" a plerisque dici inproprie insciteque.
VI. In libro M. Ciceronis de gloria secundo manifestum erratum in ea parte, in qua scriptum est super Hectore et Aiace.
VII. Observatum esse in senibus, quod annum fere aetatis tertium et sexagesimum agant aut laboribus aut interitu aut clade aliqua insignitum; atque inibi super eadem observatione exemplum adpositum epistulae divi Augusti ad Gaium filium.
VIII. Locus ex oratione Favorini, veteris oratoris, de cenarum atque luxuriae obprobratione, qua usus est, cum legem Liciniam de sumptu minuendo suasit.
IX. Quod Caecilius poeta "frontem" genere virili non poetice, sed cum probatione et cum analogia appellavit.
X. De voluntario et admirando interitu virginum Milesiarum.
XI. Verba senatusconsulti de exigendis urbe Roma philosophis; item verba edicti censorum, quo inprobati et coerciti sunt, qui disciplinam rhetoricam instituere et exercere Romae coeperant.
XII. Locus ex oratione Gracchi de parsimonia ac de pudicitia sua memoratissimus.
XIII. De verbis inopinatis, quae utroqueversum dicuntur et a grammaticis "communia" vocantur.
XIV. Quod Metellus Numidicus figuram orationis novam ex orationibus Graecis mutuatus est.
XV. "Passis velis" et "passis manibus" dixisse veteres non a verbo suo, quod est "patior", sed ab alieno, quod est "pando".
XVI. De novo genere interitus Crotoniensis Milonis.
XVII. Quam ob causam nobiles pueri Atheniensium tibiis canere desierint, cum patrium istum morem canendi haberent.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
