# Noctes Atticae 0.18

Gellius, Noctes Atticae, Poem 0.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/0.18

I. Disputationes a philosopho Stoico et contra a Peripatetico arbitro Favorino factae; quaesitumque inter eos, quantum in perficienda vita beata virtus valeret quantumque esset in his, quae dicuntur "extranea".
II. Cuiusmodi quaestionum certationibus Saturnalicia ludicra Athenis agitare soliti simus; atque inibi inspersa quaedam sophismatia et aenigmata oblectatoria.
III. Quid Aeschines rhetor in oratione, qua Timarchum de inpudicitia accusavit, Lacedaemonios statuisse dixerit super sententia probatissima, quam inprobatissimus homo dixisset.
IV. Quod Sulpicius Apollinaris praedicantem quendam a sese uno Sallustii historias intellegi inlusit quaestione proposita, quid verba ista apud Sallustium significarent: "incertum, stolidior an vanior".
V. Quod Q. Ennius in septimo annali "quadrupes eques" ac non "quadrupes ecus", ut legunt multi, scriptum reliquit.
VI. Quod Aelius Melissus in libro, cui titulum fecit de loquendi proprietate, quem, cum ederet, cornum esse Copiae dicebat, rem scripsit neque dictu neque auditu dignam, cum differre "matronam" et "matrem familias" existimavit differentia longe vanissima.
VII. Quem in modum Favorinus tractaverit intempestivum quendam de verborum ambiguitatibus quaerentem; atque ibi, quot significationes capiat "contio".
VIII. Homoioteleuta et homoioptota atque alia id genus, quae ornamenta orationis putantur, inepta esse et puerilia Lucilii quoque versibus declarari.
IX. Quid significet apud M. Catonem verbum "insecenda"; quodque "insecenda" potius legendum sit quam, quod plerique existimant, "insequenda".
X. Errare istos, qui in exploranda febri venarum pulsus pertemptari putant, non arteriarum.
XI. Verba ex carminibus Furi Antiatis inscite a Caesellio Vindice reprehensa; versusque ipsi, in quibus ea verba sunt, subscripti.
XII. Morem istum veteribus nostris fuisse verba patiendi mutare ac vertere in agendi modum.
XIII. Quali talione Diogenes philosophus usus sit pertemptatus a dialectico quodam sophismatio inpudenti.
XIV. Quid sit numerus "hemiolios", quid "epitritos"; et quod vocabula ista non facile nostri ausi sunt vertere in linguam Latinam.
XV. Quod M. Varro in herois versibus observaverit rem nimis anxiae et curiosae observationis.
[Capitula libri undevicesimi desunt.]

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
