# Noctes Atticae 0.2.17-30

Gellius, Noctes Atticae, Capitula, lines 0.2.17-0.2.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/0.2.17

XVII. Cuiusmodi esse naturam quarundam praepositionum M. Cicero animadverterit; disceptatumque ibi super eo ipso, quod Cicero observaverat.
XVIII. Quod Phaedon Socraticus servus fuit; quodque item alii complusculi servitutem servierunt.
XIX. "Rescire" verbum quid sit; et quam habeat veram atque propriam significationem.
XX. Quae volgo dicuntur "vivaria", id vocabulum veteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris de re rustica dixerit.
XXI. Super eo sidere, quod Graeci hamaxan, nos "septentriones" vocamus; ac de utriusque vocabuli ratione et origine.
XXII. De vento "iapyge" deque aliorum ventorum vocabulis regionibusque accepta ex Favorini sermonibus.
XXIII. Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et Caecilii, quae Plocium inscripta est.
XXIV. De vetere parsimonia; deque antiquis legibus sumptuariis.
XXV. Quid Graeci analogian, quid contra anomalian vocent.
XXVI. Sermones M. Frontonis et Favorini philosophi de generibus colorum vocabulisque eorum Graecis et Latinis; atque inibi color "spadix" cuiusmodi sit.
XXVII. Quid T. Castricius existimarit super Sallustii verbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium.
XXVIII. Non esse compertum, cui deo rem divinam fieri oporteat, cum terra movet.
XXIX. Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis.
XXX. Quid observatum sit in undarum motibus, quae in mari alio atque alio modo fiunt austris flantibus aquilonibusque.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
