Latin
Poem 0.20
Gellius, Noctes Atticae 0.20
Not analysed yet
I. Disceptatio Sex. Caecilii iureconsulti et Favorini philosophi de legibus duodecim tabularum.
II. Vocabulum "siticinum" in M. Catonis oratione quid significet.
III. Quam ob causam L. Accius poeta in pragmaticis sicinnistas "nebuloso nomine" esse dixerit.
IV. Artificum scaenicorum studium amoremque inhonestum probrosumque esse; et super ea re verba Aristotelis philosophi adscripta.
V. Exempla epistularum Alexandri regis et Aristotelis philosophi Graeca ita uti sunt edita; eaque in linguam Latinam versa.
VI. Quaesitum atque tractatum, utrum siet rectius dicere "habeo curam vestri", an "vestrum".
VII. . . .
VIII. De his, quae habere symptosian videntur cum luna +mansuescente ac senescente.
IX. Qualibus verbis delectari solitus sit Antonius Iulianus positis in mimiambis Cn. Matii; et quid significet M. Cato in oratione, quam scripsit de innocentia sua, cum ita dictitat "numquam vestimenta a populo poposci".
X. . . .
XI. . . .