# Noctes Atticae 0.3.1-13

Gellius, Noctes Atticae, Capitula, lines 0.3.1-0.3.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/0.3.1

I. Quaesitum atque tractatum, quam ob causam Sallustius avaritiam dixerit non animum modo virilem, sed corpus quoque ipsum effeminare.
II. Quemnam esse natalem diem M. Varro dicat, qui ante noctis horam sextam postve eam nati sunt; atque inibi de temporibus terminisque dierum, qui civiles nominantur et usquequaque gentium varie observantur; et praeterea quid Q. Mucius scripserit super ea muliere, quae a marito non iure se usurpavisset, quod rationem civilis anni non habuerit.
III. De noscendis explorandisque Plauti comoediis, quoniam promisce verae atque falsae nomine eius inscriptae feruntur; atque inibi, quod Plautus et Naevius in carcere fabulas scriptitarint.
IV. Quod P. Africano et aliis tunc viris nobilibus ante aetatem senectam barbam et genas radere mos patrius fuit.
V. Deliciarum vitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila philosopho cuidam obprobrata acerbe simul et festiviter.
VI. De vi atque natura palmae arboris, quod lignum ex ea ponderibus positis renitatur.
VII. Historia ex annalibus sumpta de Q. Caedicio tribuno militum; verbaque ex originibus M. Catonis apposita, quibus Caedici virtutem cum Spartano Leonida aequiperat.
VIII. Litterae eximiae consulum C. Fabricii et Q. Aemilii ad regem Pyrrum a Q. Claudio scriptore historiarum in memoriam datae.
IX. Quis et cuiusmodi fuerit qui in proverbio fertur equus Seianus; et qualis color equorum sit qui "spadices" vocantur; deque istius vocabuli ratione.
X. Quod est quaedam septenarii numeri vis et facultas in multis naturae rebus animadversa, de qua M. Varro in hebdomadibus disserit copiose.
XI. Quibus et quam frivolis argumentis Accius in didascalicis utatur, quibus docere nititur Hesiodum esse quam Homerum natu antiquiorem.
XII. Largum atque avidum bibendi a P. Nigidio, doctissimo viro, nova et prope absurda vocabuli figura "bibosum" dictum.
XIII. Quod Demosthenes etiamtum adulescens, cum Platonis philosophi discipulus foret, audito forte Callistrato rhetore in contione populi destitit a Platone et sectatus Callistratum est.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
